monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 6, 10
CESTIUS sic divisit: mori tibi utile est, honestum est, necesse est, ut liber et illibatae dignitatis consummes vitam. hic illam sententiam dixit audacem: ut numereris cum Catone, qui servire Antonio (ne domino) quidem [nondum domino] potuit. MARCELLUS hunc sensum de Catone melius: usque eone omnia cum fortuna populi Romani conversa sunt, ut aliquis deliberet, utrum satius sit vivere cum Antonio an mori cum Catone? sed ad divisionem Cesti revertamur. dixit utile esse, ne etiam cruciatus corporis pateretur: non simplici illum modo periturum, si in Antonii manus incidisset. et in hac parte cum descripsisset contumelias insultantium Ciceroni et verbera et tormenta, dixit illam multum laudatam sententiam: tu mehercules, Cicero, cum veneris ad Antonium, mortem rogabis.